[37] nerine galatea amica Corydonis nobilis. et hoc dicit: o amica, quae talis es, qualis fuit Galatea nympha. quam cum Poly- phemus cyclops adamasset, primum concubitum eius precibus expetivit, mox vim adhibere conatus est: quem illa in mare se praecipitando ef- fugit. cyclops autem cum eam de mari non posset evocare, Acin, quem nympha diligebat, ictu petrae interemit: cuius cruorem Galatea vertit in fluvium, qui eius retinet nomen. 'Nerine' autem patronymicon est graecum: nam feminina patronymica aut in 'ias' exeunt, ut Pelias; aut in 'eis', ut Atreis; aut in 'ne', ut Nerine, Adrestine. alii pro 'Nereis' accipiunt. thymo mihi dulcior hyblae vel odore thymi Hyblaei, vel melle Hyblaeo, ut a materia rem ipsam dixerit: nam apibus, non hominibus dulcis est thymus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.