[82] sparge molam far et salem. hoc nomen de sacris tractum est: far enim pium, id est mola casta, salsa—utrumque enim idem significat—ita fit: virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad pridie idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita molitum condunt. ex eo farre virgines ter in anno molam faciunt, Lupercalibus, Vestalibus, idibus septembribus, adiecto sale cocto et sale duro. igitur quod in sacris mola casta dicitur, ideo Vergilius in quinto Aeneidis "farre pio" enuntiavit: quid enim est pium nisi castum? quoniam 'piare' est propitiare, quod accidere non potest nisi caste in- servitum erit rebus sacris. hic autem dicendo 'asperge molam' rem ipsam proprio nomine memoravit: unde in secundo Aeneidis et "salsae fruges" et in quarto "ipsa mola". incende bitumine l. id est lauros divino igne consume; nam bitumen ex ful- mine dicitur procreari: unde iuxta Babyloniam, quia frequentia ca- dunt fulmina, hac re lacus redundant, adeo ut inde fabricent muros.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.