[129] ille Iuppiter scilicet adeptus imperium. malum virus bene ad discretionem epitheton addidit: nam virus et bonum et malum est, sicut venenum: nam idem est. venit autem a graeco: nam et illi φάρμακον medium habent, id est bonum et malum. sane 'virus' hodie tres tantum habet casus: 'hoc virus, hoc virus, o virus'. antiqui 'huius viri' dicebant: Lucretius "taetri primordia viri". nonnumquam pro foetore ponitur 'virus', ut apud Lucilium "anseris herbilis virus". addidit aut 'ad' abundat, aut 'addidit', quia habebant ante nonnihil veneni. atris modo noxiis, id est ad tenebras et mortem mittentibus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.