[155] quod nisi et adsidvis h. i. r. iam concludit et hoc dicit: nisi saepe sarrieris, propter illud 'et amaris intiba fibris officiunt'; nisi aves fugaveris, propter 'nihil inprobus anser Strymoniaeque grues'; nisi falce amputaveris ramos, propter 'aut umbra nocet'; nisi votis invocaveris pluvias, propter 'umida solstitia atque hiemes orate serenas': sine causa ingentes frumenti alieni acervos aspicies. per quod ostendit rusticum sua inertia famem, non anni vitio sustinere. sane ad illud rettulit, quod supra ait "in medium quaerebant"; at nunc sibi quisque, nec ad nos pertinet acervus alienus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.