[212] nec non et lini segetem atqui supra ait "urit enim lini campum seges". quid igitur? suo tempore, non eo anno, quo cessare debet. cereale papaver vel quod est esui, sicut frumen- tum; vel quod Ceres eo usa est ad oblivionem doloris: nam ob ra- ptum Proserpinae vigiliis (agitata) gustato eo acta est in soporem: vel quia Meconem Atheniensem dilexerit Ceres et transfiguratum in papa- verem tutelae suae iusserit reservari; vel quia pani aspergatur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.