[217] candidus auratis aperit cum cornibus annum. t. quo tempore annum aperit taurus, qui est auratis cornibus. nam 'aperit cornibus' non procedit: non enim a capite, sed a dorso oritur, id est a medio sui, unde incipit apparere; nam ea parte, qua mutila- tus est, oritur, non a fronte. 'aperit' autem ideo ait, aut quia aprili mense sol in tauro est, quo cuncta aperiuntur, —et aliud est 'aperire annum', aliud 'inchoare', nam nullus dubitat, Martio mense, ut supra diximus, annum inchoare—et hoc melius: aut certe quia potest unumquodque signum et inchoare annum et finire, ut 'aperit annum' dixerit, scilicet suum: nam et a tauro usque ad taurum, et a geminis usque ad geminos annus est.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.