[266] facilis de qua facile aliquid fiat: unde faciles homines qui hac atque illac cito ducuntur. ergo 'facilis' quae cito ligetur vel sol- vatur. rubea virga quae abundat circa Rubos, Italiae oppidum: Horatius "inde Rubos fessi pervenimus": id est ea virga, quae apud Rubos plurima nascitur. an a robo, cuius meminit "ferat et robus asper amomum". fiscina genus est vasis, id est corbulae brevis, quas perferunt qui arbusta vindemiant: Lucilius in quinto "fi- scina fallaci cumulo", Novius in Andromacha "quod tu, mi gnate, quaeso ut in pectus tuum demittas, tamquam vindemiator in fiscinam", Plautus in Mercatore "vobiscum habete cum porcis, cum fiscina".
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.