[140] non tauri spirantes n. i. i. s. i. d. h. quales fuerunt in Colchide, civitate Scythiae: nam hoc habet fabula. Iason Col- chos profectus ad tollendum vellus aurem, quod dicaverat Marti Phryxus, Medeae auxilio et pervigilem draconem occidit et eius dentes sevit, iunctis tauris ignem efflantibus: unde nati armati sunt, qui primum fecerunt impetum in Iasonem frustra, postea mutuis se vulneribus conciderunt. has autem ei condiciones Aeetes rex proposuerat, cui Apollo responderat, tam diu eum fuisse regnatu- rum, quam diu illud vellus fuisset in templo. et aliter: ut factum est in Colchide. et hic est hydrus, quem Cadmus in Boeotia occidisse fertur, cuius dentes ipse partim ibidem sevit, partim Aeetes in Colchide, ex quibus utrique seges armatorum hominum nata est. tauri autem hi sunt, quos ignem flantes Aeetae imperio Iason iunxit, unguento usus, quod ei Medea dederat.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.