[288] forsitan et scrobibus quae s. f. q. ut etiam supra diximus, 'scrobes' masculini sunt generis: nam et Cicero in oeconomicis sic dicit, et Plautus ait "sexagenos in dies scrobes". minor autem est Lucani et Gracchi auctoritas: nam Lucanus ait "exigua posuit scrobe", Gracchus abunde fossa "scrobis est", quod exemplum in Terentiano est. quae sint fastigia fastigium et summae et imae partis possumus dicere, sicut altum et mare et caelum dicimus: hinc est "caelumque profun- dum", cum et puteus sit profundus. 'fastigia' infimas altitudines di- xit, 'scrobibus' pro humillima scrobe posuit, ut "hic plantas tenero abscidens de corpore matrum deposuit sulcis" et rursus "omnibus est labor impendendus et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae".
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.