[27] gangaridum faciam Gangaridae populi sunt inter Indos et Assyrios, habitantes circa Gangen fluvium, unde etiam Ganga- ridae dicti sunt. hoc vicit Augustus, unde est "inbellem avertis Romanis arcibus Indum". 'Gangaridum' vero pro 'Gan- garidarum' posuit, quia 'hic Gangarida' facit. quod autem ait 'vi- ctorisque arma Quirini', non est contrarium: nam, ut etiam in primo Aeneidis diximus, Suetonius Tranquillus hoc de Augusto commemorat, quodam tempore tres partes populi, consentiente se- natu, obtulisse ei tria nomina, Quirini, Augusti, Caesaris. ille ne unum eligendo alias offenderet partes, primo Quirinus est dictus, inde Caesar, post in nomine permansit Augusti: unde eum Vergilius omnibus istis appellat nominibus; nam Quirinum Romulum accipere non possumus, quia Gangaridas penitus ignoravit. et aliter: id est Indorum a Gange fluvio.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.