protinus aerii mellis caelestia dona exeqvar rheto- rice dicturus de minoribus rebus magna promittit, ut et levem materiam sublevet et attentum faciat auditorem. sane perite, quo- niam scit breve esse opus hoc de apibus et intra paucos versus posse consumi, usus est translationibus ad dilatandam materiam, dicens apes habere reges, praetoria, urbes et populos. sane scien- dum, ut supra diximus, ultimam partem huius libri esse mutatam: nam laudes Galli habuit locus ille, qui nunc Orphei continet fa- bulam, quae inserta est, postquam irato Augusto Gallus occisus est. protinus deinceps, exinde, etiam floreum agrum exsequar, sicut sum ceteros exsecutus. aerii mellis nam mel ex rore colligitur, qui utique defluit ex aere: unde est et 'caelestia dona', id est munus deorum. antea enim mel inveniebatur in foliis, ut "mellaque decussit foliis". et aliter: sive quod Iuppiter melle nutritus sit in insula Creta: sive quod in aere concipiatur: nam, ut ait Cornelius Celsus, apes ex floribus ceras faciunt, ex rore matu- tino mel.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.