[127] corycium vidisse senem Cilica: Corycos enim civitas est Ciliciae, in qua antrum illud famosum est, paene ab omnibus celebratum. et per transitum tangit historiam memoratam a Sue- tonio. Pompeius enim victis piratis Cilicibus partim ibidem in Graecia, partim in Calabria agros dedit: unde Lucanus "an melius fient piratae, magne, coloni?" male autem quidam 'Corycium' proprium esse adserunt nomen, cum sit appellativum eius, qui more Corycio hortos excoluit: quod etiam Plinii testimonio conprobatur. vidisse senem ordo est 'memini vidisse'. dicimus autem et 'memini videre': Terentius "memini videre, quo aequior sum Pamphilo, si se illam in somnis". relicti deserti at- que contempti; quis enim agrum non sperneret nulli rei aptum, non vitibus aut frumentis vel pascuis? et aliter: 'Corycium' autem Cilica, a monte et civitate Ciliciae Coryco. alii Corycium non natione, sed peritia, quod haec gens studiose hortos colat. et sic dictum est, ut "Arcades ambo".
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.