previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Satura XIII


exemplo quodcumque malo committitur, ipsi
displicet auctori: prima est haec ultio, quod se
iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
gratia fallaci praetoris vicerit urna.
5quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
de scelere et fidei violatae crimine? sed nec
tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
iacturae te mergat onus, nec rara videmus
quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam
10tritus et e medio fortunae ductus acervo.
ponamus nimios gemitus, flagrantior aequo
non debet dolor esse viri nec vulnere maior,
tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
particulam vix ferre potes spumantibus ardens
15visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
depositum; stupet haec qui iam post terga reliquit
sexaginta annos Fonteio consule natus?
an nihil in melius tot rerum proficis1 usu?
Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
20victrix fortunae sapientia; ducimus autem
hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
nec iactare iugum vita didicere magistra,
quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
25quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot
Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
nona2 aetas agitur peioraque saecula ferri
temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
30nomen et a nullo posuit natura metallo.
nos hominum divumque fidem clamore demus
quanto Facsidium laudat vocalis agentem
sportula. dic, senior bulla dignissime, nescis
quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
35quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum
exigis a quoquam ne peieret et putet ullis
esse aliquod numen templis araeque rubenti?
quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
sumeret agrestem posito diademate falcem
40Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno
et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
nulla super nubes convivia caelicolarum,
nec puer Iliacus formosa nec Herculis uxor
ad cyathos, et iam siccato nectare tergens
45bracchia Vulcanus Liparaea nigra taberna.
prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum
talis ut est hodie, contentaque sidera paucis
numinibus miserum urguebant Atlanta minori
pondere, nondum aliquis3 sortitus triste profundi
50imperium, aut Sicula torvos cum coniuge Pluton,
nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri
poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
inprobitas illo fuit admirabilis aevo,
credebant quo grande nefas et morte piandum,
55si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si
barbato cuicumque puer, licet ipse videret
plura domi fraga et maiores glandis acervos;
tam venerabile erat praecedere quattuor annis,
primaque par adeo sacrae lanugo senectae.
60Nunc si depositum non infitietur amicus,
si reddat veterem cum tota aerugine follem,
prodigiosa fides et Tuscis digna libellis,
quaeque coronata lustrati debeat agna.
egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
hoc monstrum puero et miranti4 sub aratro
piscibus inventis et fetae comparo mulae,
sollicitus, tamquam lapides effuderit imber
examenque apium longa consederit uva
culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
70gurgitibus mitis et lactis vertice torrens.
Intercepta decem quereris sestertia fraude
sacrilega. quid si bis centum perdidit alter
hoc arcana modo? maiorem tertius illa
summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae?
75tam facile et pronum est superos contemnere testes,
si mortalis idem nemo sciat! aspice quanta
voce neget, quae sit ficti constantia vultus:
per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis,
80per calamos venatricis pharetramque puellae
perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;
addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,
quidquid habent telorum armamentaria caeli.
si vero et pater est, ‘comedam,’ inquit flebile, ‘nati
85sinciput elixi Pharioque madentis aceto.’
Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant
et nullo credant mundum rectore moveri
natura volvente vices et lucis et anni,
atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt,
90est alius metuens ne crimen poena sequatur;
hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
decernat quodcumque volet de corpore nostro
Isis et irato feriat mea lumina sistro,
dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos,
95et phthisis et vomicae putres et dimidium crus
sunt tanti, pauper locupletem optare podagram
nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
Archigene; quid enim velocis gloria plantae
praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
100ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;
si curant igitur cunctos punire nocentes,
quando ad me venient? sed et exorabile numen
fortasseexperiar, solet his ignoscere, multi
committunt eadem diverso crimina fato:
105ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’
Sic animum dirae trepidum formidine culpae
confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem
praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus,
nam cum magna malae superest audacia causae,
110creditur a multis fiducia, mimum agit ille,
urbani qualem fugitivus scurra Catulli:
tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,
vel potius quantum Gradivus Homericus: ‘audis,
Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem
115debueris vel marmoreus vel aeneus? aut cur
in carbone tuo charta pia tura soluta
ponimus et sectum vituli iecur albaque porci
omenta? ut video, nullum discrimen habendum est
effigies inter vestras statuamque Vagelli.’
120Accipe quae contra valeat solacia ferre
et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit
a cynicis tunica distantia, non Epicurum
suspicit exigui laetum plantaribus horti,
curentur dubii medicis maioribus aegri:
125tu venam vel discipulo committe Philippi.
si nullum in terris tam detestabile factum
ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus
te veto nec plana faciem contundere palma,
quandoquidem accepto claudenda est ianua damno,
130et maiore domus gemitu, maiore tumultu
planguntur nummi quam funera, nemo dolorem
fingit in hoc casu, vestem diducere summam
contentus, vexare oculos umore coacto:
ploratur lacrimis amissa pecunia veris.
135Sed si cuncta vides simili fora plena querella,
si decies lectis diversa parte tabellis
vana super vacui dicunt chirographa ligni,
arguit ipsorum quos littera geminaque princeps
sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,
140ten, o delicias! extra communia censes
ponendum, quia tu gallinae filius albae,
nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
si flectas oculos maiora ad crimina, confer
145conductum latronem, incendia sulpure coepta
atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
pocula adorandae robiginis et populorum
dona vel antiquo positas a rege coronas;
150haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
an dubitet solitus totum conflare Tonantem?
confer et artifices mercatoremque veneni,
155et deducendum corio bovis in mare, cum quo
clauditur adversis innoxia simia fatis,
haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis
usque a lucifero donec lux occidat audit?
humani generis mores tibi nosse volenti
160sufficit una domus: paucos consume dies et
dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.
quis tumidum guttur miratur in Alpibus, aut quis
in Meroe crasso maiorem infante mamillam?
caerula quis stupuit Germani lumina, flavam
165caesariem et madido torquentem cornua cirro?
nempe quod haec illis natura est omnibus una.
ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram
Pygmaeus parvis currit bellator in armis,
mox inpar hosti raptusque per aera curvis
170unguibus a saeva fertur grue. si videas hoc
gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic,
quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet
nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.
Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae
175poena erit?’ abreptum crede hunc graviore catena
protinus et nostro (quid plus velit ira?) necari
arbitrio: manet illa tamen iactura, nec umquam
depositum tibi sospes erit, sed corpore t runco
invidiosa dabit minimus5 solacia sanguis.
180at vindicta bonum vita iucundius ipsa.’
nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
interdum aut levibus videas flagrantia causis;
quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
185ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
accusatori nollet dare. plurima felix
paulatim vitia atque errores exuit omnes,
prima docet rectum sapientia, quippe minuti
190semper et infirmi est animi exiguique voluptas
ultio, continuo sic collige, quod vindicta
nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu
evasisse putes, quos diri conscia facti
mens habet attonitos et surdo verbere caedit
195occultum quatiente animo tortore flagellum?
poena autem vehemens ac multo saevior illis
quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Spartano cuidam respondit Pythia vates
200haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
depositum retinere et fraudem iure tueri
iurando; quaerebat enim quae numinis esset
mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem
205vocem adyti dignam templo veramque probavit
extinctus tota pariter cum prole domoque,
et quamvis longa deductis gente propinquis.
has patitur poenas peccandi sola voluntas.
nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
210facti crimen habet. Cedo si conata peregit:
perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,
faucibus ut morbo siccis interque molares
difficili crescente cibo, sed vina misellus
expuit, Albani veteris pretiosa senectus
215displicet; ostendas melius, densissima ruga
cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.
nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
et toto versata toro iam membra quiescunt,
continuo templum et violati numinis aras
220et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
te videt in somnis; tua sacra et maior imago
humana turbat pavidum cogitque fateri.
hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
225non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
iratus cadat in terras et iudicet ignis.
illa nihil nocuit, cura graviore timetur
proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
praeterea lateris vigili cum febre dolorem
230si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
infesto credunt a numine, saxa deorum
haec et tela putant, pecudem spondere sacello
balantem et Laribus cristam promittere galli
non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
235concessum? vel quae non dignior hostia vita?
mobilis et varia est ferme natura malorum:
cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
criminibus, tamen ad mores natura recurrit
240damnatos fixa et mutari nescia, nam quis
peccandi finem posuit sibi? quando recepit
eiectum semel attrita de fronte ruborem?
quisnam hominum est quem tu contentum videris uno
flagitio? dabit in laqueum vestigia noster
245perfidus et nigri patietur carceris uncum
aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes
exulibus magnis, poena gaudebis amara
nominis invisi, tandemque fatebere laetus
nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.

1 proficit P: proficis Ψ and Housman.

2 nona. So Ψ and Housman: non FG: P Büch. and Owen have the unmeaning nunc.

3 aliquis is read by Ψ, but omitted by P. Housman conjectures imi. See Journal of Phil. No. 67, p. 42.

4 So Ψ and Housman: Büch. follows the mirandis of P.

5 minimus PΨ: Housman conj. solum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: