previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. at Iugurtha cognita [p. 85] vanitate atque inperitia legati subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. [2] denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese veluti cedentem insequeretur: ita delicta occultiora fuere. [3] interea per homines callidos diu noctuque exercitum temptabat, centuriones ducesque turmarum, partim uti transfugerent, corrumpere, alii signo dato locum uti desererent. [4] quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de inproviso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. [5] milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis. vis magna hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps; postremo fugere an manere tutius foret, in incerto erat. [6] sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti inrupere. [7] nostri foeda fuga, plerique abiectis armis, proxumum collem occupaverunt. [8] nox atque praeda castrorum hostis, quo minus victoria uterentur, remorata sunt. [9] deinde Iugurtha postero die cum Aulo in conloquio verba facit: tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum ten<er>et, tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumis omnis sub iugum missurum; praeterea uti diebus decem Numidia decederet. [10] quae quamquam gravia et flagiti plena erant, [p. 86] tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi lubuerat, pax convenit.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
load focus Latin
hide References (38 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: