previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

85. 'Scio ego, Quirites, plerosque non isdem artibus imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere: primo industries supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. sed mihi contra ea videtur: [2] nam quo pluris est univorsa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere. [3] neque me fallit, quantum cum maxumo vostro beneficio negoti sustineam. bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Quirites, asperius est. [4] ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt. [5] et illud intellego, Quirites, omnium ora in me convorsa esse, aequos bonosque faverequippe mea bene facta rei publicae procedunt —, nobilitatem locum invadundi quaerere. [6] quo mihi acrius adnitundum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint. [7] ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta ha- beam. [8] quae ante vostra beneficia gratuito faciebam, ea [p. 119] uti accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites. [9] illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere; mihi, qui omnem aetatem in optumis artibus egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vortit.

[10] Bellum me gerere cum Iugurtha iussistis, quam rem nobilitas aegerrume tulit. quaeso, reputate cum animis vostris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi: scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui. [11] ita plerumque evenit, ut, quem vos imperare iussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. [12] atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint: praeposteri homines, nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu prius est. [13] conparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novom. quae illi audire aut legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici. [14] nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur. [15] quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum. [16] ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis nisi [p. 120] sese liberos quam optumos voluisse? [17] quod si iure me despiciunt, faciant item maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. [18] invident honori meo: ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. [19] verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vostros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. [20] ne illi falsi sunt, qui divorsissumas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis. [21] atque etiam, quod apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos extollunt: eorum fortia facta memorando clariores sese putant. [22] quod contra est. nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. [23] et profecto ita se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur. [24] huiusce rei ego inopiam fa- teor, Quirites, verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. [25] nunc videte, quam iniqui sint. quod ex aliena virtute sibi adrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines hon ha- beo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse.

[26] Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere velint, abunde illis facundam et conpositam orationem fore. sed in maxumo vostro beneficio quom omnibus locis meque vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret. nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest: [p. 121] [27] quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant. [28] sed quoniam vostra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maxumum negotium inposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum paenitendum sit. [29] non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices advorso corpore. [30] hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis plurumis laboribus et periculis quaesivi. [31] non sunt conposita verba mea: parvi id facio. [32] ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant, neque litteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant. [33] at illa multo optuma rei publicae doctus sum: hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare. [34] his ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte colam, me opulenter, neque gloriam meam, laborem illorum faciam. [35] hoc est utile, hoc civile imperium. namque quom tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est dominum, non imperatorem esse. [36] haec atque alia talia maiores vostri faciundo seque remque publicam celebravere. [37] quis no- bilitas freta, ipse dissimilis moribus, nos illorum aemulos contemnit et omnis honores non ex merito sed quasi [p. 122] debitos a vobis repetit. [38] ceterum homines superbissumi procul errant. maiores eorum omnia quae licebat illis reliquere: divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere, neque poterant: ea sola neque datur dono neque accipitur. [39] sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquom quam vilicum habeo. [40] quae mihi lubet confiteri, Quirites. nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse. [41] quin ergo, quod iuvat, quod carum aestumant, id semper faciant: ament, potent; ubi adulescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissumae parti corporis; sudorem, pulverem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis iucundiora sunt. [42] verum non ita est. nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissumi viri, bonorum praemia ereptum eunt. [43] ita iniustissume luxuria et ignavia, pessumae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.

[44] Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar. [45] primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites. nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis: avaritiam, inperitiam atque superbiam; deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuos quam felix, [46] nam magna pars eius avaritia aut temeritate ducum adtrita est. [47] quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex [p. 123] calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. egomet in agmine aut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus iuxta geram. [48] et profecto dis iuvantibus omnia matura sunt: victoria, praeda, laus. quae si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei publicae subvenire decebat. [49] etenim nemo ignavia inmortalis factus est, ne- que quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optavit, magis uti boni honestique vitam exigerent. [50] plura dice- rem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto.'


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus Latin
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
hide References (106 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: