previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,
quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos;
utque tuum munus numerum, quem debet, haberet,
est ibi Caesaribus Livia iuncta suis.
5 argentum felix omnique beatius auro,
quod, fuerit pretium cum rude, numen habet.
non mihi divitias dando maiora dedisses,
caelitibus missis nostra sub ora tribus,
est aliquid spectare deos et adesse putare,
10et quasi cum vero numine posse loqui. [p. 356]
quantum ad te, 1 redii, nec me tenet ultima tellus,
utque prius, media sospes in urbe moror.
Caesareos video vultus, velut ante videbam :
vix huius voti spes fuit ulla mihi;
15utque salutabam numen caeleste, saluto.
quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes,
quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?
qui locus ablato Caesare vilis erit.
hunc ego eum spectem, videor mihi cernere Romam;
20nam patriae faciem sustinet ille suae.
fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,
torvaque nescio quid forma minantis habet?
parce, vir inmenso maior virtutibus orbe,
iustaque vindictae supprime lora tuae.
25 parce, precor, 2 saecli decus indelebile 3 nostri,
terrarum dominum quem tua cura facit.
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est,
per numquam surdos in tua vota deos,
perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,
30et cui maiestas non onerosa tua est,
perque tibi similem virtutis imagine natum,
moribus adgnosci qui tuus esse potest,
perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes,
qui veniunt magno per tua iussa gradu,
35parte leva minima nostras et contrahe poenas,
daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,
numina sint precibus non inimica meis.
sic fera quam primum pavido Germania vultu
40ante triumphantis serva feratur equos: [p. 358]
sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
vivant, et possis filius esse diu.
tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,
accipe non dura supplicis aure preces.
45 sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,
cumque bonis nuribus quod peperere nurus,
sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum,
pars fuerit partus sola caduca tui.
sic tibi mature fraterni funeris ultor
50purpureus niveis filius instet equis.
adnuite o! timidis, mitissima numina, votis.
praesentis aliquid prosit habere deos.
Caesaris adventu tuta 4 gladiator harena
exit, et auxilium non leve vultus habet.
55 nos quoque vestra iuvat 5 quod, qua licet, ora videmus,
intrata est superis quod domus una tribus,
felices illi, qui non simulacra, sed ipsos,
quique deum coram corpora vera vident,
quod quoniam nobis invidit inutile fatum,
60quos dedit ars, vultus effigiemque colo.
sic homines novere deos, quos arduus aether
occulit, et colitur pro Iove forma Iovis,
denique, quae mecum est et erit sine fine, cavete,
ne sit in inviso vestra figura loco.
65 nam caput e nostra citius cervice recedet,
et patiar fossis lumen abire genis,
quam caream raptis, o publica numina, vobis:
vos eritis nostrae portus et ara fugae. [p. 360]
vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis,
70utque meas aquilas, ut mea 6 signa sequar,
aut ego me fallo nimiaque cupidine ludor,
aut spes exilii commodioris adest.
nam minus et minus est facies in imagine tristis,
visaque sunt dictis adnuere ora meis.
75vera precor fiant timidae praesagia mentis,
iustaque quamvis est, sit minor ira dei.

1 quanta meridi (A) vel quanta (quantum vel quando) a te (ad me) redii, etc. corr. Ehwald

2 precor puer

3 admirabile vel o venerabile

4 tota; tuto Owen

5 iuvet

6 ut mea tutaque vel vos mea vel signa ego vestra, etc. corr. Korn

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (17 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: