previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,
nominis efficitur condicione tui.
ast ego non alium prius hoc dignarer honore
est aliquis nostrum si modo carmen honor.
5 lex pedis officio fortunaque nominis obstat,
quaque meos adeas est via nulla modos,
nam pudet in geminos ita nomen scindere versus,
desinat ut prior hoc incipiatque minor. [p. 472]
et pudeat. Si te, qua syllaba parte moratur,
10artius adpellem Tuticanumque vocem.
nec 1 potes in versum Tuticani more venire,
fiat ut e longa syllaba prima brevis,
aut producatur,2 quae nunc correptius exit,
et sit porrecta longa secunda mora.
15 his ego si vitiis ausim corrumpere nomen,
ridear et merito pectus habere neger.
haec mihi causa fuit dilati muneris huius,
quod meus adiecto faenore reddet 3 amor,
teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,
20paene mihi puero cognite paene puer,
perque tot annorum seriem, quot habemus uterque,
non mihi, quam fratri frater, amate minus.
tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti,
eum regerem tenera frena novella manu.
25 saepe ego correxi sub te censore libellos,
saepe tibi admonitu facta litura meo est,
dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis
cum te Pieriae perdocuere deae.
hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa
30venit ad albentis inlabefacta comas.
quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro
esse vel invicto clausa adamante putem,
sed prius huic desint et bellum et frigora terrae,
invisus nobis quae duo Pontus habet,
35et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster,
et possit fatum mollius esse meum,
quam tua sint lasso 4 praecordia dura sodali.
hic cumulus nostris absit abestque malis. [p. 474]
tu modo per superos, quorum certissimus ille est,
40 quo tuus assidue principe crevit honor,
effice constanti profugum pietate tuendo,
ne sperata meam deserat aura ratem,
quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere vix est;
si modo, qui periit, ille perire potest.
45 nec quid agam invenio, nec quid nolimve velimve,
nec satis utilitas est mihi nota mea.
crede mihi, miseros prudentia prima relinquit,
et sensus cum re consiliumque fugit,
ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus,
50quoque viam facias ad mea vota vado.

1 nec et vel non corr. ς

2 ut ducatur

3 reddit

4 lapso

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (22 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: