previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


epicedion in puerum suum


Me miserum! neque enim verbis solemnibus ulla
incipiam nunc 1 Castaliae vocalibus undis
invisus Phoeboque gravis, quae vestra, sorores,
orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
5dicite, post poenam liceat commissa fateri.
numquid inaccesso posui vestigia lueo?
num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis error
quem luimus tantus 2? morientibus ecce lacertis
viscera nostra tenens animamque avellitur infans,
10non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret
oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus
liventesque genas et credite planetibus orbi:
orbus ego. huc patres et aperto pectore matres
conveniant; cineremque oculis et crimina ferto,
15si qua sub uberibus plenis ad funera natos
ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit
pectus et ardentes restinxit lacte favillas.3
quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae
immersit cineri iuvenem primaque iacentis
20serpere crudeles vidit lanugine flammas,
adsit et alterno mecum clamore fatiscat:
vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit.
tanta mihi feritas, tanta est insania luctus,
hoc quoque cum nitor ter 4 dena luce peracta
25adclinis tumulo et planctus 5 in carmina verto 6 7 8 9 10 [p. 332]
discordesque modos et 11 singultantia verba 12
molior: orsa lyrae vis 13 est atque ira tacendi
impatiens, sed nec solitae mihi vertice laurus
nec fronti vittatus honos, en taxea marcet
30silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus
excludit ramis; nee eburno pollice chordas
pulso, sed incertam digitis errantibus amens
scindo chelyn. iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen
fundere et incompte miserum nudare 14 dolorem,
35sic merui? sic me cantuque habituque nefastum
aspiciant superi? pudeat Thebasque novumque
Aeaciden? nil iam placidum manabit ab ore?
ille ego quiquotiens!—blande matrumque patrumque
vulnera, qui viduos potui mulcere dolores,
40ille ego lugentum mitis solator, acerbis
auditus tumulis et descendentibus umbris,
deficio medieasque manus fomentaque quaero
vulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici,
quorum ego manantes oculos et saucia tersi
45pectora: reddite opem. saevas exsolvite grates.
nimirum cum vestra modis ego funera maestis 15
increpitans: ‘qui damna doles aliena, repone
infelix lacrimas et tristia carmina serva.’
verum erat: absumptae vires et copia fandi
50nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto
repperit: inferior vox omnis et omnia sordent 16 17 18 19 20 [p. 334]
verba, ignosce, puer: tu me caligine maesta
obruis. a! durus,21 viso si vulnere carae
coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus
55dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo
non tacuit, nimius fortasse avidusque doloris
dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem?
quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2?
o nimium felix, nimium crudelis et expers
60imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem
fletibus aut fines audet censere dolendi!
incitat heu! planctus: potius fugientia ripas
flumina detineas rapidis aut ignibus obstes,
quam miseros lugere vetes. tamen ille severus,
65quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae.
Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces
delicias 22 doctumque sui convicia Nili
infantem, lingua nimium 23 salibusque protervum,
dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem
70aspexi atque unctum genitali carmine fovi
poscentemque novas tremulis ululatibus auras
inserui vitae, quid plus tribuere parentes?
quin alios ortus libertatemque sub ipsis
uberibus tibi. parve, dedi, cum 24 munera nostra
75rideres ingratus adhuc properaverit ille,
sed merito properabat, amor, ne perderet ullum
libertas tam parva diem. nonne horridus inde 25
invidia superos iniustaque Tartara pulsem? 26 27 28 29 30 31 [p. 336]
nonne gemam te, care puer? quo sospite natos
80non cupii, primo genitum quem protinus ortu
implicui fixique 32 mihi, cui verba sonosque
monstravi questusque et vulnera caeca resolvi,33
reptantemque solo demissus ad oscula nostra
erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes 34
85exsopire 35 genas dulcesque accersere somnos.
cui nomen vox prima meum ludusque tenebo
risus, et a nostro veniebant gaudia vultu.

1

2

3

4

5

6 nunc Seriverius: nec M.

7 tantus Pol.: tantis M.

8 favillas Dom.: papillas M.

9 nitor ter Gronovius: ni ... ter M.

10 tumulo et planctus Krohn: tumul ... nctus M.

11

12

13

14

15

16 modos et ς: m ... M.

17 verba M: acerba Phillimore.

18 lyrae vis Krohn: ly . . M: lyra vox Davies. Most edd. punctuate after molior: Phillimore lyra: satis est.

19 nudare Markland: laudare M.

20 vestra modis ... maestis Klotz (but in his edition he follows M): vestra domus ... maestus M. Baehrens recognized lacuna after 46, so all edd.

21

22

23

24

25

26 durus Pol.: duro M.

27 reprendis Pol. . rependis M, Pol. (from P).

28 delicias Auantius: aedituas M.

29 nimium Markland: sumam M: eximium Waller.

30 cum Pol.: heu M.

31 ullum, inde Baehrens: ora. M.

32

33

34

35

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (22 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: