This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] genus morbi maxime est armentis noxium. Colla subigat merumque faucibus, si aestuaverint, infundat; satis autem est singulis vini 1sextarios praebere. Sed ante ad praesaepia boves religari non expedit, quam sudare atque anhelare desierint. Cum deinde tempestive potuerint vesci, non multum nec universum cibum, sed partibus et paulatim praebere convenit.Quem cum absumpserint, ad aquam duci 2 3 4 [p. 128] oportet sibiloque adlectari, quo libentius bibant, tum demum reductos largiore pabulo satiari. Hactenus de officio bubulci dixisse abunde est. Sequitur ut tempora quoque subigendi arvi prae-cipiamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.