LVI
Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas,
Vis animum mirer suspiciamque tuum?
Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa,
Et tristis nullo qui tepet igne focus,
5Et teges et cimex et nudi sponda grabati,
Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti
Et stipula et nigro pane carere potes!
Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
10Constringatque tuos purpura pexa toros,
Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet
Convivas roseo torserat ore puer:
O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos
Et nihil ex ulla perdere luce voles!
15Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
Fortiter ille facit, qui miser esse potest.