previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Hic mihi seruitium uideo dominamque paratam:
iam mihi, libertas illa paterna, uale.
seruitium sed triste datur, teneorque catenis,
et numquam misero uincla remittit Amor,
5et seu quid merui seu nil peccauimus, urit.
uror, io, remoue, saeua puella, faces.
o ego ne possim tales sentire dolores,
quam mallem in gelidis montibus esse lapis,
stare uel insanis cautes obnoxia uentis,
10naufraga quam uasti tunderet unda maris!
nunc et amara dies et noctis amarior umbra est:
omnia nam tristi tempora felle madent.
nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo:
illa caua pretium flagitat usque manu.
15ite procul, Musae, si non prodestis amanti:
non ego uos, ut sint bella canenda, colo,
nec refero Solisque uias et qualis, ubi orbem
compleuit, uersis Luna recurrit equis.
ad dominam faciles aditus per carmina quaero:
20ite procul, Musae, si nihil ista ualent.
at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,
ne iaceam clausam flebilis ante domum:
aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:
sed Venus ante alios est uiolanda mihi.
25illa malum facinus suadet dominamque rapacem
dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.
o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos
et niueam Tyrio murice tingit ouem.
addit auaritiae causas et Coa puellis
30uestis et e Rubro lucida concha mari.
haec fecere malas: hinc clauim ianua sensit
et coepit custos liminis esse canis.
sed pretium si grande feras, custodia uicta est
nec prohibent claues et canis ipse tacet.
35heu quicumque dedit fomlam caelestis auarae,
quale bonum multis attulit ille malis!
hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa
fecit ut infamis nunc deus erret Amor.
at tibi, quae pretio uictos excludis amantes,
40eripiant partas uentus et ignis opes:
quin tua tunc iuuenes spectent incendia laeti,
nec quisquam flammae sedulus addat aquam.
seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus
nec qui det maestas munus in exsequias.
45at bona quae nec auara fuit, centum licet annos
uixerit, ardentem flebitur ante rogum:
atque aliquis senior ueteres ueneratus amores
annua constructo serta dabit tumulo
etbenediscedens dicetplacideque quiescas,
50terraque securae sit super ossa leuis.’
uera quidem moneo, sed prosunt quid mihi uera?
illius est nobis lege colendus amor.
quin etiam sedes iubeat si uendere auitas,
ite sub imperium sub titulumque, Lares.
55quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni,
quidquid et herbarum Thessala terra gerit,
et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores,
hippomanes cupidae stillat ab inguine equae,
si modo me placido uideat Nemesis mea uultu,
60mille alias herbas misceat illa, bibam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: