Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Idem in omni expeditione ante omnes militarem cibum sumpsit ante papilionem, nec sibi umquam vel contra solem vel contra imbres quaesivit tecti [2] suffragium, si miles non habuit, tantum denique belli tempore, ratione militibus demonstrata, sibi et servis suis vel contubernalibus putavit 1 quantum a militibus ferebatur, cum servos suos annona oneraret, ne illi securi ambularent et onusti milites, idque ab [3] exercitu cum suspirio videretur, idem in contione iuravit se, quamdiu in expeditionibus fuisset essetque 2 adhuc futurus, non aliter egisse 3 acturumque esse quam militem. Marium ante oculos habentem et [4] duces tales, nec alias fabulas umquam habuit nisi [5] de 4 Hannibale ceterisque talibus, denique cum imperatori facto quidam panegyricum recitare vellet, dixit ei: ‘Scribe laudes Marii vel Hannibalis vel cuiusvis 5 ducis optimi vita functi, et dic quid [6] ille fecerit, ut eum nos imitemur. nam viventes 6 7 8 9 10 11 12 13 laudare inrisio est, maxime imperatores, a quibus speratur, qui timentur, qui praestare publice possunt, qui possunt necare, qui proscribere.’ se autem vivum placere velle, mortuum etiam laudari.
6 cui Salmasius; qui P.
7 ad perniciem Edit. Princeps; perniciem P, Peter.
8 magis uiuo quam mortuo Editor; magis ista quam mortuo P; lacuna before mortuo Peter.
9 putauit Hirschfeld, Peter 2; portauit P, Peter 1.
10 esse quae P.
11 egisse Salmasius; esse P.
12 om. in P.
13 uel cuiusuis Baehrens, Peter 2; cuius P; uel alius Peter 1.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.