Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi secutos 1 ordinem [2] sed vivendi; ego vero, quod prior Marcus imperare coepit, dein Verus, qui superstite periit Marco, priorem Marcum dehinc Verum credidi celebrandum. [3] Igitur Lucius Ceionius Aelius 2 Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque inter malos principes ponitur. [4] quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu sed sub Marco in simili ac paris 3 maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimie- 4 5 6 [5] tate dissensit. erat enim morum simplicium et qui adumbrare nihil posset. [6] Huic naturalis pater fuit Lucius Helius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in [7] eadem statione constitutus periit, avi ac proavi et [8] item maiores plurimi consulares, natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII kal. Ianuariarum [9] die quo et Nero, qui rerum potitus est. origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.