previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Statim denique arripuit imperium filio Diadumeno in participatum adscito, quem continuo, ut [2] diximus, Antoninum appellari a militibus iussit, dein corpus Antonini Romam remisit, sepulchris maiorum [3] inferendum. mandavit collegae dudum suo praefecto praetorio, ut munus suum curaret ac praecipue Antoninum honorabiliter sepeliret ducto funere regio, quod sciebat ob vestimenta populo congiaria data multum [4] Antoninum a plebe dilectum, adcedebat etiam illud, quod militarem motum timebat, ne eo interveniente suum impediretur imperium, quod raptum ierat, sed quasi invitus acceperat; ut sunt homines, qui ad ea 1 2 [5] se cogi dicunt quae vel sceleribus comparant. timuit autem etiam collegam, ne et ipse imperare cuperet, sperantibus cunctis, quod, si unius numeri concessus accederet, neque ille recusaret, et omnes cupidissime id facerent odio Macrini vel propter vitam improbam vel propter ignobilitatem, cum omnes superiores [6] nobiles fuissent imperatores, infulsit praeterea in nomen Severi se, cum illius nulla cognatione tangeretur. [7] unde iocus exstitit, ‘Sic Macrinus est Severus quomodo Diadumenus Antoninus.’ statim tamen ad delendum militum motum stipendium et legionariis et praetorianis dedit solito uberius, utpote qui extenuare [8] cuperet imperatoris occisi crimen, profuitque pecunia, ut solet, cui innocentia prodesse non poterat, retentus est enim aliquanto tempore in imperio homo vitiorum omnium. [9] Ad senatum dein litteras misit de morte Antonini, divum illum appellans excusansque se et iurans quod de caede illius nescierit. ita sceleri suo more hominum perditorum iunxit periurium, a quo incipere decuit hominem improbum. 3

1 factione P, Petschenig; fictione Peter.

2 uel ne incestum P.

3

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: