Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fuit aliqua mulier Maesa sive Varia ex Emesena urbe, soror Iuliae uxoris Severi Pertinacis Afri, quae post mortem Antonini Bassiani ex aulica domo fuerat expulsa per Macrini superbiam; cui quidem omnia [2] concessit Macrinus, quae diu illa collegerat, huic erant duae filiae, Symiamira et Mamaea, quarum maiori filius erat Heliogabalus, qui 1 et Bassiani et Antonini nomen accepit, nam Heliogabalum Phoenices [3] vocant solem, sed Heliogabalus pulchritudine ac statura et sacerdotio conspicuus erat ac notus omnibus hominibus qui ad templum veniebant, militibus praecipue, [4] his Maesa sive Varia dixit Bassianum filium esse Antonini, quod paulatim omnibus militibus 2 [5] innotuit, erat praeterea Maesa ipsa ditissima, ex quo etiam Heliogabalus luxuriosissimus. qua promittente [6] militibus legiones abductae sunt a Macrino. suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis, nepos eius Antoninus appellatus est imperii delatis insignibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.