Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
nominis dedit, ubi de Valeriano patre comperit quod captus esset, id quod philosophorum optimus de filio amisso dixisse fertur, ‘Sciebam me genuisse mortalem,’ ille sic dixit 2: ‘Sciebam patrem meum esse mortalem.’ [2] Nec defuit Annius Cornicula, qui eum quasi constantem principem falso 1 sua voce laudaret, peior [3] tamen ille qui credidit. 2 saepe ad tibicinem processit, ad organum se recepit, cum processui et recessui cani [4] iuberet, lavit ad diem septimo aestate vel sexto, [5] hieme secundo vel tertio, bibit in aureis semper poculis aspernatus 3 vitrum, ita ut 4 diceret nil esse [6] communius. semper vina variavit neque umquam [7] in uno convivio ex uno vino duo pocula bibit, concubinae in eius tricliniis saepe accubuerunt. mensam secundam scurrarum et mimorum semper prope habuit. [8] cum iret ad hortos nominis sui, omnia Palatina officia sequebantur, ibant et praefecti et magistri officiorum omnium adhibebanturque conviviis et natationibus 5 [9] lavabant simul cum principe, admittebantur saepe etiam mulieres, cum ipso pulchrae puellae, cum illis anus deformes, et iocari se dicebat, cum orbem 6 7 8 9 10 11 12
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.