previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futura, sed transacta perpendimus. Quippe rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussa magnitudinem facinoris sera aestimatione perspexit. [2] Videbat tunc inmodice libertate abusum, sed alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri, [p. 258] servatorem sui occisum. Detestabile carnificis ministerium occupaverat rex, verborum licentiam, quae vino poterat inputari, nefanda caede ultus. [3] Manabat toto vestibulo cruor paulo ante convivae: vigiles attoniti et stupentibus similes procul stabant, [4] liberioremque paenitentiam solitudo eliciebat. Ergo hastam ex corpore iacentis evolsam retorsit in semet. Iamque admoverat pectori, cum advolant vigiles et repugnanti e manibus extorquent adlevatumque in tabernaculum deferunt. [5] Ille humi prostraverat corpus gemitu eiulatuque miserabili tota personante regia. Laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur. [6] Inter has preces tota nox extracta est. Scrutantemque, num ira deorum ad tantum nefas actus esset, subit anniversarium sacrificium Libero Patri non esse redditum stato tempore. Itaque inter vinum et epulas caede commissa iram dei fuisse manifestam. [7] Ceterum magis eo movebatur, quod omnium amicorum animos videbat attonitos: neminem cum ipso sociare sermonem postea ausurum, vivendum esse in solitudine velut ferae bestiae terrenti alias timentique. [8] Prima deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruentum erat, iussit inferri. Quo posito ante ipsum lacrimis obortis: ‘Hanc,’ inquit, ‘nutrici meae gratiam rettuli, cuius duo filii apud Miletum pro mea gloria occubuere mortem, hic frater, unicum orbitatis solacium, [9] a me inter epulas occisus est. Quo nunc se conferet misera? Omnibus eius unus supersum, quem [p. 259] solum aequis oculis videre non poterit. Et ego,, servatorum meorum latro, revertar in patriam, ut ne dexteram quidem nutrici sine memoria calamitatis eius offerre possim!’ [10] Et cum finis lacrimis querellisque non fieret, iussu amicorum corpus ablatum est. Rex triduum iacuit inclusus. [11] Quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum inrumpunt diuque precibus ipsorum reluctatum aegre vicerunt, ut cibum caperet. [12] Quoque minus caedis puderet, iure interfectum Clitum Macedones decernunt, sepultura quoque prohibituri, ni rex humari iussisset. [13] Igitur X diebus maxime ad confirmandum pudorem apud Maracanda consumptis cum parte exercitus Hephaestionem in regionem Bactrianam misit commeatus in hiemem paraturum. [14] Quam Clito ante destinaverat provinciam, Amyntae dedit: ipse Xenippa pervenit. Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus ac frequentibus vicis, quia ubertas terrae non indigenas modo detinet, sed etiam advenas invitat. [15] Bactrianorum exulum, qui ab Alexandro defecerant, receptaculum fuerat: sed, postquam regem adventare conpertum est, [16] pulsi ab incolis II milia fere et D congregantur. Omnes equites erant etiam in pace latrociniis adsueti: tum ferocia ingenia non bellum modo, sed etiam veniae desperatio efferaverat. Itaque ex inproviso adorti Amyntan, praetorem Alexandri, diu anceps proelium fecerant: [p. 260] [17] ad ultimum DCC suorum amissis, quorum CCC hostis cepit, dedere terga victoribus haud sane inulti: quippe LXXX Macedonum interfecerunt, praeterque eos CCC et L saucii facti sunt. [18] Veniam tamen etiam post alteram defectionem inpetraverunt. [19] His in fidem acceptis in regionem, quam Nautaca appellant, rex cum toto exercitu venit. Satrapes erat Sisimithres duobus ex sua matre filiis genitis: quippe apud eos parentibus stupro coire cum liberis fas est. [20] Is armatis popularibus fauces regionis, qua in artissimumcogitur, valido munimento saepserat. Praeterfluebat torrens amnis, terga petra claudebat: hanc manu perviam incolae fecerant, [21] sed aditu specus accipit lucem, interiora nisi inlato lumine obscura sunt. [22] Perpetuus cuniculus iter praebet in campos ignotum nisi indigenis. At Alexander, quamquam angustias naturali situ munitas ac valida manu barbari tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu adiuncta erant, concussit fundisque et sagittis propugnantium plerosque deiecit. Quos ubi dispersos fugavit, ruinas munimentorum supergressus ad petram admovit exercitum. [23] Ceterum interveniebat fluvius coeuntibus aquis ex superiore fastigio in vallem, magnique operis videbatur tam vastam voraginem explere: [24] caedi tamen arbores et saxa congeri iussit. Ingensque barbaros pavor rudes ad talia opera concusserat excitatam molem subito cementes. [25] Itaque rex ad deditionem [p. 261] metu posse conpelli ratus Oxarten misit nationis eiusdem, sed dicionis suae, qui suaderet duci, ut traderet petram. [26] Interim ad augendam formidinem et turres admovebantur et excussa tormentis tela micabant. Itaque verticem petrae omni alio praesidio damnato petiverunt. [27] At Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis Sisimithren coepit hortari, ut fidem quam vim Macedonum mallet experiri neu moraretur festinationem victoris exercitus in Indiam tendentis: cui quisquis semet offerret, in suum caput alienam cladem esse versurum. [28] Et ipse quidem Sisimithres deditionem non abnuebat, ceterum mater eademque coniunx morituram se ante denuntians, quam in ullius veniret potestatem, barbari animum ad honestiora quam tutiora converterat, pudebatque libertatis maius esse apud feminas quam apud viros pretium. [29] Itaque dimisso. internuntio pacis obsidionem ferre decreverat. Sed cum hostis vires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum coepit. [30] Revocatoque strenue Oxarte futurum se in regis potestate respondit, unum id precatus, ne voluntatem et consilium matris suae proderet, quo facilius venia illi quoque inpetraretur. [31] Praemissum igitur Oxarten cum matre liberisque et totius cognationis grege sequebatur ne expectato quidem fidei pignore, quod Oxartes promiserat. [32] Rex equite prae- [p. 262] misso, qui reverti eos iuberet opperirique praesentiam ipsius, supervenit et victimis Minervae ac Victoriae caesis imperium Sisimithri restituit spe maioris etiam provinciae facta, si cum fide amicitiam ipsius coluisset. [33] Duos illi iuvenes patre tradente secum militaturos sequi iussit. [34] Relicta deinde phalange ad subigendos, qui defecerant, cum equite processit. Arduum et inpeditum saxis iter primo utcumque tolerabant, mox equorum non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique non poterant, et rarius subinde agmen fiebat pudorem, ut fere fit, inmodico labore vincente. [35] Rex tamen subinde equos mutans sine intermissione fugientes insequebatur. Nobiles iuvenes comitari eum soliti defecerant praeter Philippum: Lysimachi erat frater tum primum adultus et, quod facile adpareret, indolis rarae. [36] Is pedes, incredibile dictu, per D stadia vectum regem comitatus est saepe equum suum offerente Lysimacho, nec tamen, ut digrederetur a rege, [37] effici potuit, cum lorica indutus arma gestaret. Idem, cum perventum esset in saltum, in quo se barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam regemque comminus cum hoste dimicantem protexit. [38] Sed postquam barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit. [39] Deinde ne illo quidem adminiculo sustinente manibus regis exceptus est: inter quas conlapsus extinguitur. Maestum regem alius haud levis [p. 263] dolor excepit. [40] Erigyius inter claros duces fuerat: quem extinctum esse paulo ante, quam reverteretur in castra, cognovit. Utriusque funus omni apparatu atque honore celebratum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: