Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
est etiam illa varietas in
argumentando et non iniucunda distinctio, ut1 cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut
optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum
ornamenta. Vitare autem similitudinem poterimus, non
semper a proposito ordientes; et si non omnia disputando
confirmabimus breviterque interdum quae erunt satis aperta
ponemus; quodque ex eis efficietur, si id apertum, non
habebimus necesse semper concludere.
1 ut om. P
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.