Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[117]
atque haec quidem de
argumentis. Sin autem erit etiam testium facultas, primum
genus erit ipsum laudandum dicendumque, ne argumentis
teneretur reus, ipsum sua cautione effecisse, testis effugere
non posse; deinde singuli laudentur—quae autem essent
[p. 3034]
laudabilia dictum est—; deinde argumento etiam firmo,
quia tamen saepe falsum est, posse1 recte non credi; viro
bono et firmo sine vitio iudicis non posse non credi. Atque
etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non
esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusque2
rei locupletissimos tests, qui id, quod3 agatur, facillime4
scire possint. Sin quaestiones habitae aut postulatio, ut
habeantur, causam adiuvabunt, confirmandum primum ge-
nus erit quaestionum; dicendum de vi doloris, de opinione
maiorum, qui rem totam, nisi probassent, certe repudias-
sent;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.