Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[115]
qui cum innocentissimus1 in iudicium vocatus esset, quo
iudicio convulsam penitus scimus esse rem publicam, cum
essent eo tempore eloquentissimi viri L. Crassus et M. An-
[p. 1034]
tonius consulares, eorum adhibere neutrum voluit. Dixit
ipse pro sese et pauca C. Cotta, quod sororis erat filius—et
is quidem tamen ut orator, quamquam erat admodum
adulescens—, et Q. Mucius2 enucleate ille quidem et polite,
ut solebat, nequaquam autem ea vi atque copia quam
genus illud iudici et magnitudo causae postulabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.