Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
[122]
nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus
persequamur. Nobis vero, inquit1 Atticus, et vehementer
quidem, ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur
eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio
ex orationibus eius existimari potest: sunt enim et aliae et
[p. 1036]
pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. Nobis quidem
pueris haec omnium optima putabatur2, quae vix iam
comparet in hac turba novorum voluminum.
[123]
praeclare,
inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit.
Et ego [inquam3]: Intellego, Brute, quem dicas; certe enim
et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam
fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus fortasse,
quod veteres orationes post nostras, non a me quidem—
meis enim illas antepono—, sed a plerisque legi sunt
desitae. Me numera4, inquit, in plerisque; quamquam
video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea
contemnebam.
[124]
atqui haec, inquam, de incestu laudata
oratio puerilis est locis multis: de amore, de tormentis, de
rumore loci sane inanes, verum tamen nondum tritis
nostrorum hominum auribus nec erudita civitate tolerabiles.
Scripsit etiam alia non nulla et multa dixit et illustria et5 in
numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita6
suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non
fuisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.