Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
[151]
et ego: De me, inquam, dicere nihil est necesse; de Servio
[p. 1044]
autem et tu probe dicis et ego dicam quod sentio. Non
enim facile quem dixerim plus studi quam1 illum et ad
dicendum et ad omnis bonarum rerum disciplinas adhibuisse. Nam et in isdem exercitationibus ineunte aetate
fuimus et postea una2 Rhodum ille etiam profectus est, quo
melior esset et doctior3; et inde ut rediit, videtur mihi in
secunda arte primus esse maluisse quam in prima secundus.
Atque haud scio an par principibus esse potuisset; sed
fortasse maluit, id quod est adeptus, longe omnium non
eiusdem modo aetatis sed eorum etiam qui fuissent in iure
civili esse princeps.
[152]
hic Brutus: Ain tu? inquit.
Etiamne Q. Scaevolae Servium nostrum anteponis? Sic
enim, inquam, Brute, existimo, iuris civilis magnum usum
et apud Scaevolam et apud multos fuisse, artem in hoc
uno; quod numquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi
eam praeterea didicisset artem quae doceret rem universam
tribuere in partis, latentem explicare definiendo, obscuram
explanare interpretando, ambigua4 primum videre, deinde
distinguere, postremo habere regulam qua vera et falsa
iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non
essent consequentia.
[153]
hic enim adtulit hanc artem omnium
artium maximam quasi lucem ad ea quae confuse ab aliis
aut respondebantur aut agebantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.