Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[227]
Rem videbat
acute, componebat diligenter, memoria valebat; verbis non
ille quidem ornatis utebatur sed tamen non abiectis;
expedita autem erat et perfacile currens oratio; et erat eius
quidam1 tamquam habitus non inurbanus; actio paulum
[p. 1067]
cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat. Hic temporibus floruit eis2 quibus inter profectionem reditumque
L. Sullae sine iure fuit et sine ulla3 dignitate res publica;
hoc etiam magis probabatur, quod erat ab oratoribus quaedam in foro solitudo. Sulpicius occiderat, Cotta aberat et
Curio, vivebat e reliquis patronis eius aetatis nemo praeter
Carbonem et Pomponium, quorum utrumque facile superabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.