Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[232]
tum
ego: Vere tibi, inquam, Brute, dicam. Non me existimavi
in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum; sed
ita traxit ordo aetatum orationem ut iam ad minores etiam
pervenerim. Interpone igitur, inquit, si quos videtur;
[p. 1069]
deinde redeamus ad te et ad Hortensium. Immo vero,
inquam, ad Hortensium; de me alii dicent, si qui volent.
Minime vero, inquit. Nam etsi me facile omni tuo sermone tenuisti, tamen is mihi longior videtur, quod propero
audire de te; nec vero tam de virtutibus dicendi tuis, quae
cum omnibus tum certe mihi notissimae sunt, quam quod
gradus tuos et quasi processus dicendi studeo cognoscere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.