Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[249]
Caesar autem parum; illum enim saepe audivi, hic, cum
ego iudicare iam1 aliquid possem, afuit. Quid igitur de illo
iudicas, inquam,2 quem saepe audivisti? Quid censes, inquit,
nisi id, quod habiturus es3 similem tui? Ne ego, inquam, si ita
est, velim tibi eum placere quam maxime. Atqui4 et ita est,
inquit, et vehementer placet; nec vero sine causa. Nam
et didicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque
cotidianis commentationibus acerrime exercuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.