previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. [149] conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut ut1 forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime desiderat diligentiam, ut fiat2 quasi structura quaedam nec tamen fiat3 operose; nam esset cum infinitus [p. 2047] tum puerilis labor; quod apud Lucilium scite exagitat in Albucio Scaevola:
quam lepide lexis4 compostae5 ut tesserulae omnes
arte pavimento atque emblemate vermiculato!
[150] nolo haec tam minuta constructio appareat; sed tamen stilus exercitatus efficiet facile formulam6 componendi. Nam ut in legendo oculus sic animus in dicendo prospiciet quid sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas. Quamvis enim suaves gravesque sententiae tamen, si incondite7 positis verbis efferuntur, offendent auris, quarum est iudicium superbissimum. Quod quidem Latina lingua sic observat, nemo ut tam rusticus sit qui8 vocalis nolit coniungere. [151] in quo quidam etiam Theopompum reprehendunt, quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus qui διάλογοι dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae sic9 probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari necesse sit. In ea est crebra ista vocalium10 concursio, quam magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.

1 aut ut A: ut aut L

2 ut fiat A: est enim L: est enim ut fiat vulg.

3 fiat A: fiet L

4 lexis AL: λέξεις edd.

5 compostae vulg.: composit(a)e AL

6 formulam A: hanc viam L: formam ac viam Reid

7 inconditis L

8 qui vulg.: quin AL

9 quae ... sit non male secl. Bake

10 vocalium Manutius: vocum AL

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: