Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[176]
horum uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille
moderatione, non inventione vicerit. Est enim, ut in transferendis
faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris
sedatior. Gorgias autem avidior est generis eius et his
festivitatibus—sic enim ipse censet—insolentius abutitur;
quas Isocrates tamen, cum1 audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit. Quin
etiam se ipse tantum quantum aetate procedebat—prope
enim centum confecit annos—relaxabat2 a nimia necessitate
numerorum, quod declarat in eo libro quem ad Philippum
Macedonem scripsit, cum iam admodum esset senex; in
quo dicit sese minus iam servire numeris quam solitus esset.
Ita non modo superiores sed etiam se ipse correxerat3.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.