Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[232]
quantum autem sit apte dicere, experiri
licet, si aut compositi1 oratoris bene structam conlocationem
dissolvas2 permutatione verborum;— corrumpatur3 enim
tota res, ut et4 haec nostra in Corneliana et deinceps
omnia: Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos
et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt: immuta paululum, ut sit multi superarunt5 mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: Neque vestis
aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Mar-
cellos Maximosque multi eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt; verba permuta sic, ut sit vicerunt eunuchi e Syria
Aegyptoque: adde tertium: Neque vero ornamenta ista
villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus
his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video
perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari; fac ita: potu-
isse superari ab aliquo Syro aut Deliaco;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.