Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[97]
nec solum perpetuae
actiones sed etiam partes orationis isdem locis adiuvantur,
partim propriis partim communibus; ut in principiis, quibus1 ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant,
efficiendum est propriis locis; itemque narrationes ut ad
suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut
evidentes, ut credibiles, ut moderatae2, ut cum dignitate.
Quae quamquam in tota oratione esse debent, magis tamen
sunt propria narrandi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.