Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
esse ea dico quae cerni
tangique1 possunt, ut fundum aedes, parietem stillicidium,
mancipium pecudem, supellectilem penus et cetera; quo
ex genere quaedam interdum vobis definienda sunt. Non
esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt,
cerni tamen animo atque intellegi possunt, ut si usus
capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias,
quarum2 rerum nullum subest quasi3 corpus, est tamen
quaedam conformatio insignita et impressa intellegentia4,
quam notionem voco. Ea saepe in argumentando defini-
tione explicanda est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.