previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Domino Papae Euphronio salutem

Quandoquidem me clericalis officii vincula ligant, felicissimum mediocritatis meae statum pronuntiarem, si nobis haberentur quam territoria vicina tam moenia, de minimis videlicet rebus coronam tuam maximisque consulerem, fieretque [p. 332] actionum mearum quasi cuiuspiam fluvii placidus 1 cursus atque inoffensus, si e tractatu 2 tuo veluti ex saluberrimo fonte manaret. procul dubio tunc ille non esset aut spumosus per iactantiam aut turbidus per superbiam aut caenosus per conscientiam aut praeceps per iuventutem, quin potius in illo squalidum si quid ac putre sorderet, totum id ad-mixta consilii tui vena dilueret. [2] sed quoniam huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias et, quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas. huius es namque vel erga me dignationis vel erga reliquos auctoritatis, ut si quid fieri voles (voles autem quicquid aequissimum est), non suadere tam debeas quam iubere. [3] de quo tamen Simplicio scitote narrari plurima bona, atque ea quidem a plurimis bonis, quae testimonia mihi prima fronte conloquii non satis grata, quia satis gratiosa, iudicabantur. at postquam aemulos eius nihil vidi amplius quam silere, atque eos maxume, qui fidem fovent Arianorum, neque [p. 334] quippiam nominato, licet necdum nostrae professions, inlicitum opponi, animum adverti exactis-simum virum posse censeri, de quo civis malus loqui, bonus tacere non posset. [4] sed cur ego istaec 1 ineptus adieci, tamquam darem consilium qui poposci? quin potius omnia ex vestro nutu arbitrio litterisque disponentur sacerdotibus, popularibus manifestabuntur. neque enim ita desipimus in totum, ut evocandum te primum, si venire possibile est, deinde, si quid sequius, 2 certe consulendum decerneremus, nisi in omnibus obsecuturi. memor nostri esse dignare, domine papa.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: