previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[5] id morae tantum, dum genera metrorum sorte partimur. placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri, ne quispiam nostrum, qui ceteris dixisset exilius, verecundia primum, post morderetur invidia. etenim citius agnoscitur in quocumque recitante, si quo ceteri metro canat, an eo quoque scribat ingenio. tu vero tunc opportunius subiecta laudabis, cum totus otio indulseris. non enim iustum est, ut censor incipias cum severitate discutere quod non potuit amicus cum serietate dictare.

Age convocata pubes,
locus hora, mensa causa
iubet ut volumen istud,
quod et aure et ore discis,
5studiis in astra tollas.
Petrus est tibi legendus,
in utraque disciplina
satis institutus auctor.
celebremus ergo, fratres,
10pia festa litterarum.
peragat diem cadentem
dape, poculis, choreis
genialis apparatus.
Rutilum toreuma bysso
15rutilasque ferte blattas,
recoquente quas aeno
Meliboea fucat unda,
opulentet ut meraco
bibulum colore vellus.
20peregrina det supellex
Ctesiphontis ac Niphatis
iuga texta beluasque
rapidas vacante panno,
acuit quibus furorem
25bene ficta plaga cocco
iaculoque ceu forante
cruor incruentus exit;
ubi torvus et per artem
resupina flexus ora
30it equo reditque telo,
simulacra bestiarum
fugiens fugansque Parthus.
Nive pulchriora lina
gerat orbis atque lauris
35hederisque, pampinisque
viridantibus tegatur.
cytisos, crocos, amellos,
casias, ligustra, calthas
calathi ferant capaces,
40redolentibusque sertis
abacum torosque pingant.
manus uncta suco amomi
domet hispidos capillos
Arabumque messe pinguis
45petat alta tecta fumus.
veniente nocte nec non
numerosus erigatur
laquearibus coruscis
camerae in superna lychnus;
50oleumque nescientes
adipesque glutinosos
utero tumente fundant
opobalsamum lucernae.
Geruli caput plicantes
55anaglyptico metallo
epulas superbiores
umeris ferant onustis.
paterae, scyphi, lebetes
socient Falerna nardo
60tripodasque cantharosque
rosa sutilis coronet.
iuvat ire per corollas
alabastra ventilantes;
iuvat et vago rotatu
65dare fracta membra ludo,
simulare vel trementes
pede, veste, voce Bacchas.
bimari remittat urbe
thymelen palenque doctas
70tepidas ad officinas
citharistrias Corinthus,
digiti quibus canentes
pariter sonante lingua
vice pectinis fatigent
75animata fila pulsu.
Date et aera fistulata,
Satyris amica nudis;
date ravulos choraulas,
quibus antra per palati
80crepulis reflanda buccis
gemit aura tibialis.
date carminata socco,
date dicta sub cothurno,
date quicquid advocati,
85date quicquid et poetae
vario strepunt in actu:
Petrus haec et illa transit.
opus editum tenemus,
bimetra quod arte texens
90iter asperum viasque
labyrinthicas cucurrit.
sed in omnibus laborans
et ab omnibus probatus,
rapit hinc et inde palmam,
95per et ora docta fertur.
procul hinc et Hippocrenen
Aganippicosque fontes
et Apollinem canorum
comitantibus Camenis
100abigamus et Minervam
quasi praesulem canendi;
removete ficta fatu:
deus ista praestat unus.
Stupuit virum loquentem
105diadematis potestas,
toga, miles, ordo equester
populusque Romularis;
et adhuc sophos volutant
fora, templa, rura, castra.
110super haec fragorem alumno
Padus atque civitatum
dat amor Ligusticarum.
similis favor resultat
Rhodanitidas per urbes,
115imitabiturque Gallos
feritas Hibericorum.
nec in hoc moratus axe
cito ad arva perget euri
aquilonibusque et austris
120zephyrisque perferetur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: