previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Sidonius Polemio suo salutem


1. Dum post profectionem tuam, mi Polemi, frater amantissime, mecum granditer reputo quatenus in votis tuis philosophi Fescennina cantarem, obrepsit [p. 218] materia, qua decursa facile dinosci valet magis me doctrinae quam causae tuae habuisse rationem, omissa itaque epithalamii teneritudine per asper-rimas philosophiae et salebrosissimas regulas 1 stilum traxi; quarum talis ordo est ut sine plurimis novis verbis, quae praefata pace reliquorum eloquentum specialiter tibi et Complatonicis tuis nota sunt, nugae ipsae non valuerint expediri. 2. videris, utrum aures quorundam per imperitiam temere mentionem centri, proportionis, diastematum, climatum vel myrarum epithalamio conducibilem non putent, illud certe consulari viro vere Magno, quaestorio viro Domnulo, spectabili viro Leone ducibus audacter adfirmo, musicam et astrologiam, quae sunt infra arithmeticam consequentia membra philosophiae, nullatenus posse sine hisce nominibus indicari; quae si quispiam ut Graeca, sicut sunt, et peregrina verba contempserit, noverit sibi aut semper 2 huiuscemodi artis mentione supersedendum aut nihil omnino se aut certe non ad assem Latiari lingua hinc posse disserere. 3. quod si aliqui 3 secus atque assero rem se habere censuerint, do quidem absens obtrectatoribus manus; sed noverint sententiam meam discrepantia sentientes sine Marco [p. 220] Varrone, sine Sereno, non Septimio, sed Sammonico, sine Censorino, qui de die natali volumen illustre confecit, non posse damnari. 4. lecturus es hic etiam novum verbum, id est essentiam; sed scias hoc ipsum dixisse Ciceronem; nam essentiam nec non et indoloriam nominavit, addens: ‘ licet enim novis rebus nova nomina imponere ’; et recte dixit. nam sicut ab eo quod est verbi gratia sapere et intellegere sapientiam et intellegentiam nominamus, regulariter et ab eo quod est esse essentiam non tacemus. igitur, quoniam tui amoris studio inductus homo Gallus scholae sophisticae intromisi materiam, vel te potissimum facti mei deprecatorem requiro. illi Venus vel Amorum commenticia pigmenta tribuantur cui defuerit sic posse laudari, vale.


Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae


Prosper conubio dies coruscat,
quem Clotho niveis benigna pensis, [p. 222]
albus quem picei lapillus Indi,
quem pacis simul arbor et iuventae
5aeternumque virens oliva signet.
eia, Calliope, nitente palma
da sacri laticis loquacitatem,
quem fodit pede Pegasus volanti
cognato madidus iubam veneno.
10non hic impietas, nec hanc puellam
donat mortibus ambitus procorum;
hic Oenomai cruenta circo
audit pacta Pelops nec insequentem
pallens Hippomenes ad ima metae
15tardat Schoenida ter cadente pomo;
non hic Herculeas videt palaestras
Aetola Calydon stupens ab arce,
cum cornu fluvii superbientis
Alcides premeret, subinde fessum
20undoso refovens ab hoste pectus;
sed doctus iuvenis decensque virgo,
ortu culmina Galliae tenentes,
iunguntur: cito, diva, necte chordas
nec, quod detonuit Camena maior,
25nostram pauperiem silere cogas.
ad taedas Thetidis probante Phoebo
et Chiron cecinit minore plectro,
nec risit pia turba rusticantem,
quamvis saepe senex biformis illic
30carmen rumperet hinniente cantu. [p. 224]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: