This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Annaei Senecae oratorum et rhetorum
sententiae divisiones colores
controversiarum. liber X.
Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium
et diuitem inimicum, occisus inspoliatus
inuentus est. adulescens sordidatus diuitem
sequebatur; diues eduxit in ius eum et
postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se.
pauper ait:
accusabo cum potero,
et
nihilominus sordidatus diuitem sequebatur. Cum peteret
honores diues repulsus accusat iniuriarum
pauperem.
Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos
debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac
mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae
accusatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Puto, expertus es nos non esse crudeles; tamen nemo non nostrum, cum istis stipem porrigeret, mortem precatus est. Surge tu debilis: conatur et corruit. surge tu mute: sed quid excitaris? rogare non potes. surge tu caece: sed ad quorum eas genua nescis. o te inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum quod istum dominum non uidebas, in hoc iudicio infelicissimum quod istum reum non uides! Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites si praeterissent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.