This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Annaei Senecae oratorum et rhetorum
sententiae divisiones colores
controversiarum. liber X.
Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium
et diuitem inimicum, occisus inspoliatus
inuentus est. adulescens sordidatus diuitem
sequebatur; diues eduxit in ius eum et
postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se.
pauper ait:
accusabo cum potero,
et
nihilominus sordidatus diuitem sequebatur. Cum peteret
honores diues repulsus accusat iniuriarum
pauperem.
Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos
debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac
mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae
accusatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Porci Latronis. Id solum sustuli quod fur reliquisset. nihil tam ualde fur timui quam ne dominus res suas non agnosceret. Fac mihi inuidiam, prode furtum meum, age magistratui tamen isti gratias quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem summoueri non iussit. Ruentem ciuitatis statum unius parietis ruina reposui. OSCI. Sollicitus erat ne quod perdiderat quaereretur. Indicium profiteor: multos furti conscios habeo. Ad illum † tuti illius tendi. hoc furtum non solus habeo. [p. 515] Furtum est quod timet dominus agnoscere? Potui non esse pauper, habui quod magno uenderem: teneo ecce epistolas in quibus manifesta proditionis argumenta sunt, in quibus hostium consilia. Te interrogo: si furtum est, repono. MVSAE. Furtum uocas quod qui perdiderat negabat suum? furtum feci, set hostibus. CLODI TVRRINI. Furtum uocas quod qui perdiderat, supplicium tulit, qui subripuerat, praemium? Vtri permisisses loqui, si eodem tempore et fur uenisset et dominus? potui rempublicam magno uendere uel proditori. ARELLI FVSCI patris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.