This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Annaei Senecae oratorum et rhetorum
sententiae divisiones colores
controversiarum. liber X.
Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium
et diuitem inimicum, occisus inspoliatus
inuentus est. adulescens sordidatus diuitem
sequebatur; diues eduxit in ius eum et
postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se.
pauper ait:
accusabo cum potero,
et
nihilominus sordidatus diuitem sequebatur. Cum peteret
honores diues repulsus accusat iniuriarum
pauperem.
Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos
debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac
mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae
accusatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] Bono hercules publico ista in poenas ingeniorum uersa crudelitas post Ciceronem inuenta est: quid enim futurum fuit, si triumuiris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? Sunt di immortales lenti quidem sed certi uindices generis humani et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo. Quae uos, dementissimi homines, tanta uecordia agitat? parum uidelicet in poenas notae crudelitatis it: conquiritis in uosmet ipsos noua quesbus pereatis et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, inuenitis quemadmodum reducatis ad eadem rem
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.