This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Sententiae divisiones colores controversiarum.
Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta
conuenta legibus facta
rata
sint. Expositum qui
agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam
duos filios expositos sustulit, educauit.
quaerenti patri naturali pollicitus est se
indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset.
pactum interpositum est. reddit illi duos filios,
repetit unum.
Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus
patrem in arcem cum duobus filiis
arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem
caederent. alter ex his praecipitauit se, alter
cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus
occiso tyranno praemium accepit. Petuntur
manus eius; pater defendit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12] Color et GALLIONI et Latroni et Montano placuit, ut nihil in Callian diceretur contumeliose, et redemptorem et socerum et infelicem. CESTIVS multa in auarum et feneratorem et mensularium et lenonem dixit, dum uult illud probare, reddidisse [p. 398] se beneficium, quod talem socerum habere sustinuisset. Latro dixit: filiam tuam dimittam; quid adultero faciam? pro uno rogas, duos eripis. Hanc HYBREAS aliter dixit sententiam: σοὶ δὲ, μοιχὲ, τί ποιήσω; μὴ καὶ σοῦ Καλλίας πατήρ ἐστιν; Haec tota diuersa sententia est a priore, etiamsi ex eadem est petita materia. Illa non est similis sed eadem, quam dixit prior ADAEVS rhetor, ex Asianis non proiecti nominis, deinde ARELLIVS FVSCVS: ἀχάριστός σοι δοκῶ, Καλλία;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.