This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Sententiae divisiones colores controversiarum.
Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta
conuenta legibus facta
rata
sint. Expositum qui
agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam
duos filios expositos sustulit, educauit.
quaerenti patri naturali pollicitus est se
indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset.
pactum interpositum est. reddit illi duos filios,
repetit unum.
Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus
patrem in arcem cum duobus filiis
arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem
caederent. alter ex his praecipitauit se, alter
cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus
occiso tyranno praemium accepit. Petuntur
manus eius; pater defendit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29] Et ad hanc controuersiam Graeci porrexerunt manum. dixit in hac NICETES : ὡς δ᾽ ἤκουσεν ὅτι συμπόσιόν ἐστιν, ἤλπιζεν. EVCTEMON dixit: πάντες ἐνόμιζον ὅτι ΕξΛΑΤΟ. [p. 412] GLAVCIPPVS CAPPADOX cum cenam luxuriosam descripsisset indignam maiestate praetoris adiecit: νῦν καὶ τὸν κῶμον. Hoc idem elegantius dixit ADAEVS cum descripsisset cenam nocturnam: ὡς ἐρωτικὸς ὁ κῶμος! NICETES dixit: οὐδέποτε τεθέαμαι ἀναιρούμενον. ἂν ἡ πόλις εὐτυχῇ οὐδὲ ὄψῃ. ARTEMON eodem loco aliam dixit sententiam: οὐδέποτε τεθέαμαι ἀναιρούμενον. γύναι, οὐ κώμου δέησις. GLYCON dixit: ὡς δὲ ἀπηγγέλθη τοῖς ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ: πότος ἐστὶ καὶ ἑταίρας κλῆσις: ἀνέκραγέ TIS τάλας: ἐμὲ ἄπαγε, ἐγὼ γὰρ ἀδίκως κατεκρίθην.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.