This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Igitur Vercellae Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro habitatore semiruta. Hanc cum ex more consularis inviseret, oblatam sibi quandam mulierculam una cum adultero—nam id crimen maritus inpegerat—poenali carceris horrore circumdedit. Neque multo post, cum lividas carnes ungula cruenta pulsaret et sulcatis lateribus dolor quaereret veritatem, infelicissimus iuvenis volens conpendio mortis longos vitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusavit alienum solusque omnium miser meritus visus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare. At vero mulier sexo fortior suo, cum eculeus corpus extenderet et sordidas paedore carceris manus
[p. 6]
post tergum vincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad caelum et volutis per ora lacrimis: ‘Tu,’ inquit, ‘testis, domine Iesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator renis et cordis, non ideo me negare velle, ne peream. At tu, miserrime homo, si interire festinas, cur duos interimis innocentes? Equidem et ipsa cupio mori, cupio invisum hoc corpus exuere, sed non quasi adultera. Praesto iugulum, micantem intrepida excipio mucronem, innocentiam tantum mecum feram. Non moritur, quisquis victurus occiditur.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.