This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Primum scire vos cupio, soror ac filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis suspicer, sed, ne ceteri suspicentur, vestram orare concordiam. Alioquin—quod absit!—si peccati vos aestimarem glutino cohaesisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam. Deinde hoc obsecro, ut, si mordacius quippiam scripsero, non tam meae austeritatis putetis esse quam morbi. Putridae carnes ferro curantur et cauterio, venena serpentino pelluntur antidoto; quod satis dolet, maiori dolore expellitur. Ad extremum hoc dico, quod, etiam si conscientia vulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam. Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae secundaque post Deum foederatio, non est laus, si vos diligitis; scelus est, quod odistis. Dominus Iesus subiectus est parentibus suis: venerabatur matrem, cuius erat ipse pater, colebat nutricium, quem nutrierat, gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis. Unde et in cruce pendens commendat parentem discipulo, quam numquam ante crucem dimiserat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.